

Liber Job*
Caput 16: Versus 23
Ecce enim breves anni transeunt.Omne quod transit breve est, in mortis autem semita per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam resurgendo non reducamur; sed quia ad labores hujus vitae mortalis, vel ad acquirenda laboribus praemia iterum non venimus.